Shakespeare's Sonnets in Latin - Шекспир Уильям - Страница 2
- Предыдущая
- 2/16
- Следующая
X
Proh pudor! esse nega cordi mortalia cuncta
Iam tibi, negligitur cui tua summa salus.
A multis fateor te, si placet illud, amari,
Nil at amari a te iam manifesta fides.
Sic odium crudele in te dominatur, ut ultro
In caput irasci non vereare tuum!
Tuque venusta paras ea vertere tecta ruina
Quae reparandi in te iustior ardor erat!
O animum mutes ut probrum desit; an ira
Dignior hospitio est quam generosus amor?
Sis animo quod es ore tuis, humanus amansque,
Vel minimum in tete consule iusta, puer.
Alterum—amans oro—te gigne, nec aurea forma
Intereat nobis, seu tua, sive tui.
XI
Quam cito per senium marces, in prole vicissim
Crescis, ubi partem severis ipse tui;
Quodque in flore tuo vegeti das sanguinis, illud
Crede tuum, iuvenis cum tibi rapta dies.
Providet hoc formae generique; hoc deme, relicta est
Stultitia, et senii marcor, inersque gelu.
Mens tua si cundlis, hic rerum desinat ordo,
Binaque post hominum saecula desit homo.
Is sine prole cadat quem non natura creando
Destinat, informem corpore, mente rudem.
Quaere quibus donet largissima, largius omne
Dat tibi, tu dando dona tuere deae.
Te sibi in exemplar sculpsit, pluresque volebat
Sculpere te, posset ne bona forma mori.
XII
Si numero pulsus horae momenta notantes
Seu video in nigra nocte perire diem;
Purpura me violae marcescens sicubi movit
Nigrave caesaries sparsa colore nivis;
Si mihi celsa arbor foliis spoliata videtur
Quae modo contra aestus texerat una gregem,
Seu vehitur plaustro spicis in mergite vinctis
Cana rigens, viruit quae modo verna seges;
Tum mihi cura tua de forma multa recursat,
Tu quod, ubi tempus cetera vastat, eas.
Omnia namque solent formosa ac dulcia sese
Linquere, dumque vident altera nata mori.
Temporis et falcem fugiet res una, propago,
Sospes, ubi victum te quoque tempus habet.
XIII
O utinam posses tuus esse! at posse negatur
Id tibi post spatium perbreve, care, morae.
Consule in hunc igitur venturum, consule, finem,
Ac speciem nato trade, venuste, tuam.
Sic tibi finitum in tempus iam credita forma
Fit tua, nec iuris terminus ulla dies.
Progenies formam referet si pulchra paternam,
Tu tua post etiam funera vivus eris.
Et quis homo patitur formosa putrescere tecta
Queis modica a cura perpetuetur honos?
Quisve ea non firmat brumas ac flamina contra
Mortisque in rabiem perpetuumque gelu?
O, nisi socordes, nemo; tu, care, creatus
Es patre, fac suboles ut tua dicat idem.
XIV
Si non aetheriis prudentia fluxit ab astris
Vlla mihi, astrologum me tamen esse reor.
Non equidem novi sit sors bona, necne, futura,
An sitis, an febris, candida, necne, dies.
Non ego momentis sua fata volantibus edo,
Quid tonitru aut ventus, quidve minetur hiems.
Non ego vaticinor quo vertat regibus annus,
Saepe requirendo praescia signa poli.
Ex oculis mea cuncta tuis prudentia fluxit,
Ars mea sunt oculi, sidera certa, tui.
Inde lego fidei et formae quae destinet aetas,
Haud tibi sed generi si studuisse velis.
Nolueris, de teque hoc auguror; ipse peribis,
Et periere illo forma fidesque die.
XV
Cum memini innatum cunctis gignentibus esse
Vt breve per tempus stet suus ille vigor;
Vndique per mundum spectacula fluxa videri,
Quae super arcanis viribus astra notent;
Cum scio mortales herbarum crescere ritu
Laetificante uno, vel reprimente, Iove;
Suco luxuriare novo, decrescere adultos,
Mox vegeti floris nil retinere memor;
Talia miranti sortis spectacula fluxae,
Ante oculos tu stas, aurea forma, puer;
Has ubi damnosum tempus seniumque videntur
Consulere, an mutent iam tibi nocte diem.
Noster amor vero capit arma, et quas tibi tempus
Surripiet vires inseret ille novas.
XVI
Cur vero in tristem tempus crudele tyrannum
Bella magis valido non geris ipse modo?
O si decrepitos iacias munimina in annos
Hac sterili nostra prosperiora lyra!
Stas nunc in summum vectus felicibus horis,
Castaque virgineo despicis arva solo
Casta, sed et vivos praebere volentia flores,
Plusque relaturos quam simulacra tui.
Viva figura tuam reparat sic denique vitam,
Quod calamo aut tabulis ars hodierna nequit,
Non decus externum, non intus acumina mentis,
Non te demum aliis ponere docta viris.
At dando tu te servas, dulcique necesse est
Tu vivas opera sculptus ab ipse tua.
XVII
Si meus efferret merita in te maxima versus,
Quae fuit in sera posteritate fides?
Scitque deus, multo deceat magis ille sepulcrum,
Sic tua vita in eo, famaque multa, latet.
Scribere si possim quae gratia luminis ista,
Ac vegeto in versu quodque referre decus,
Dicat posteritas o vatem falsa locutum
Aetheria humanas haud tetigere genas.
Sic faciat risum mea saeclis lutea charta,
Vt superans verum garrulitate senex;
Iusta etiam tua laus habeatur vana poetae
Fabula, vel prisci carminis ille tumor.
Sed tua si suboles illo sit tempore quaedam,
Bis vivas, in ea carminibusque meis.
XVIII
An similem aestivae pingam te, care, diei?
Haud ita fit constans, haud ita pulchra dies.
Flabra novas agitant, Maio sua gaudia, frondes,
Ac brevis aestivam continet hora moram.
Sol, oculus caeli, nimiis fervoribus ardet
Interdum, aut hebes est aureus ille color;
Pulchraque declinant a pulchro, forte caduca,
Aut quia naturae lex ita flectit iter.
At tibi perpetua est, indeclinabilis, aestas,
Deciderit nulla flos tuus iste die;
Mors nihil ipsa suis de te iactabit in umbris
Carmine in aeterno dum sine fine vires;
Donec homo spirabit enim poteritque videre,
Vivit in hoc vitae carmine causa tuae.
XIX
Tempus, tempus edax, ungues obtunde leonum,
Fac subolem tellus hauriat ipsa parens;
Tigridis e malis aciem rape dentis, et ure
Phoenica annosum sanguinis igne sui;
Fac miseros hilaresve annos utcunque libebit
O rapidum tempus, fac mihi quidquid aves,
Mundo ac deliciis marcentis abutere mundi
Omnibus, hoc unum tu vereare nefas:
Est puer, o ne sculpe horas in fronte venusta
Eius, ibi senii ducere parce notas;
Praetereas unum sine labe, et noscere possint
Hoc specimen formae saecla futura virûm.
I tamen, o tempus, quodvis conere maligni,
Hic puer in versu vixerit usque meo.
- Предыдущая
- 2/16
- Следующая