Выбери любимый жанр

Shakespeare's Sonnets in Latin - Шекспир Уильям - Страница 8


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта:

8

LXX

Non quia culparis meruisse videbere, livor

Egregium telo destinat omne suo.

Gloria pulchrorum est suspectos esse malignis,

In liquido cornix aethere multa volat.

Sis bonus, eniteat tua quoque in crimine virtus

Clarior, ex ipso tempore nacta fidem.

Primitiae florum mordaci a peste petuntur,

At tua dedecoris pura iuventa nitet.

Insidias iuveni structas aut effugis omnis

Integer, aut victor, si peterere malo.

Laus datur, at linguas frenat non illa malignas,

Haec tibi in aeternum libera pestis aget.

Si speciem obtegeret nullam tibi livida fama,

Tu regeres unus pectora cuncta virum.

LXXI

Flere mihi nolis quando, dilecte, supremum

Raucus campanae planxerit ille sonus,

Nuntius ille sonus fugisse haec tristia vitae

Me semel, ac vermes inter habere locum.

Quin etiam releges si forte haec verba, recuses

Quaenam ea panxisset vel meminisse manus;

Tantus amor meus est ut labi malit ab isto

Pectore, quam memorem te doluisse mei.

O, inquam, versum hunc si tum fortasse videbis

Quando ego communi pulvere mixtus ero,

Nomen rite meum labris committere noli;

Fac potius mecum sit tumulatus amor.

Ne sapiens possit causam scrutatus habere

Ludibrio lacrimas ob mea fata tuas.

LXXII

O grave ne quondam ducas recitasse petenti

Quid meritum in me sit post mea fata coli;

Post mea fata meum, care, obliviscere nomen,

Nil habeas in me namque docere boni.

Ni pietas ausit mendacia fingere quaedam

Plus mihi pro meritis auxiliata meis,

Possit ut id laudis cumulari in morte peremptum

Quod nequeat vivo reddere vera fides.

O tua ne pietas fallax habeatur in isto,

Optima quod de me, ficta sed illa, canas,

Fac tumulatum una mihi sit cum corpore nomen,

Neve superfuerit tantus utrique rubor.

Nam rubor est mihimet nihilo dignanda creanti,

Ac pariter tibi sit, si leviora colas.

LXXIII

In me, care, potes velut anni noscere tempus

Lutea cum pendens arbore rara coma est,

Vel potius cum nulla, at frigore nuda tremiscunt

Bracchia, nuper avis templa canora sono.

Tale meae videas lumen pallere diei

Pallet ad occiduas vespere quale plagas;

Quod nox furva brevi totum, mors altera, tollit

Omniaque obsignans inde secuta quies.

Dispicias in me tantum vitale caloris

In cinere est quantum relliquiisque foci,

Qua rubet exiguo languescens igne favilla

Ab nutrimentis interitura suis.

Illa vides, et amas auctis affectibus omne

Vnde recedendum post breve tempus erit.

LXXIV

At sis contentus, cum vis horrenda, vadari

Nescia, me saeva prenderit illa manu,

Nonnihil in versu hoc linquam vitale, quod una

Cum numeris habeas usque, meique memor.

Tuque recensebis simul his unum illud, amice,

Quod tibi devovi seposuique sacrum;

Fas cinis ad cinerem redeat, set spiritus ipse

Est tuus, interior pars meliorque mei.

Inde puta ereptum vitae modo vile putamen,

Cum mihi mortale hoc, vermibus esca, cadit;

Id cadit ignavus potuit quod vincere culter,

Tam miserae nolis tu meminisse rei.

Eius enim valuit modo quod vitale latebat

Intus, in his autem versibus illud habes.

LXXV

Sensibus omne meis illud, carissime, praestas

Pabula quod pecori, gratus et imber humo;

Teque super mecum certamina tanta peregi

Quanta habet aggestas inter avarus opes;

Qui modo laetus eis inhiat, modo respicit aevum

Mente rapax, an se despoliare paret.

Sic mihi iam praestat solo tecum esse, measque

Deinde voluptates quemque videre virum.

Nunc oculos implere tua dulcedine possum,

Tum faciem avertis discruciorque fame.

Nil scio, nil aveo iucundum ea praeter, amice,

Quae mihi das, vel quae tu dare solus habes.

Sic ego quoque die nullis atque omnibus utor

Deliciis, versa plenus inopsque vice.

LXXVI

Cur adeo venerum sterilis mea musa novarum,

Tam procul a varia flexibilique vice?

Cur ego non saecli de more recentia dignor

Respicere, inque novos verba reflexa modos?

Cur genus est scriptis unum mihi semper idemque,

Vestis et inventis inditur una meis,

Paene meum ut nomen prodat vox altera quaeque

Et faciat certam, fluxerit unde, fidem?

O quia te solum cepi, dilecte, canendum,

Materia super hac, teque et amore, moror.

Ars mea sic una est, notis nova gratia verbis

Danda, vel eiusdem forma novanda rei.

Vt renovatur enim sol cursu semper eodem,

Sic eadem narrans et renovatur amor.

LXXVII

Admonitus speculo tua quam durabile forma,

Ac labente umbra quam fugitiva dies,

I, puer, his vacuis tua sensa inscribe tabellis,

Eque tuo possis discere multa libro.

Quae speculum verax rugosa ostenderit ora,

Ora sepulcrorum te meminisse volent;

Lapsaque furtive te gnomonis umbra monebit

Furtive ad mortem tendere cuique viam.

En, age, siqua minus retinebit talia pectus,

Chartarum in vacuas illa tuenda refer;

Sensa tua invenies illic nutrita fuisse,

Cumque nova facie pectus inire tuum.

Officia haec rerum prosunt, si respicis, ipsi,

Factus et exemplis ditior inde liber.

LXXVIII

Nomine sub musae quoniam te saepe vocavi,

Ac numeris totiens auxiliare meis,

Scriptorem se quisque meo corroborat usu

Subque tuo affatu spargit ubique libros.

Lumina quae mutum cantus docuere canoros

Ista tua, ac stolidum corde superna sequi,

En, aliquid pennarum et doctis vatibus addunt,

Ac maiestati fit geminatus honos.

Tu tamen in nostra potius laetere Camena,

Eius enim tua vis, aut oriunda tuâ est;

Corrigis in reliquis quod durius incidit auri,

Artibus et magnis additur ista venus.

At mihi tu constas ars ipsa, rudisque loquendi

Aequiparo per te pectora docta virum.

LXXIX

Auxilium mea musa tuum dum sola rogavit,

Illa tuam ad numeros sola recepit opem;

Sed mihi iampridem versus ea gratia marcet,

Datque alii musae saucia nostra locum.

Et tua, confiteor, formae pingenda venustas

Officio calami nobilioris eget;

Sed tuus hic vates, de te quantum invenit, omne

A te furatur, restituitque tibi.

Si dat honestatem, a gestu furatur honesto,

Si decus, hoc istis vidit inesse genis;

Dotes praeter eas in te quas vivere notum est,

Hic tibi nil unquam reddere laudis habet.

Non referas igitur grates mera verba loquenti;

Quod tibi nam debet, solvis id ipse, rei.

8
Мир литературы

Жанры

Фантастика и фэнтези

Детективы и триллеры

Проза

Любовные романы

Приключения

Детские

Поэзия и драматургия

Старинная литература

Научно-образовательная

Компьютеры и интернет

Справочная литература

Документальная литература

Религия и духовность

Юмор

Дом и семья

Деловая литература

Жанр не определен

Техника

Прочее

Драматургия

Фольклор

Военное дело