Выбери любимый жанр

Vita Caroli - Carolus iv - Страница 8


Перейти на страницу:
Изменить размер шрифта:

8

Secundum quod potest intelligi, quod in evangelio Mathei legitur: „Nesciat sinistra tua, quid faciat dextra tua.“ Sed notandum est, quod „pre gaudio illius vadit,“ quod designat festinacionem, nam ad bona opera festinare debemus. Unde in evangelio Luce: „Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes et claudos, ac debiles introduc huc.“ Sequitur autem in superiori parabola, quod homo ille invento thesauro abiit et vendidit universa, que habuit, scilicet peccata sua, per renunciacionem malorum operum. Ad quod accedit, quod de Matheo in evangelio Luce scribitur: „Qui reliquit omnia sua,“ et illud: „Nisi quis renunciaverit omnibus, que possidet non potest meus esse discipulus.“ Que uendicio et renunciacio debet fieri in foro, et non in quolibet, sed in foro consciencie duntaxat, per puram videlicet confessionem, integram contricionem, et coram sacerdote per deum ad hoc deputato secundum doctrinam Christi: „Ite, ostendite vos sacerdotibus.“ Ad quod Jacobus in epistola sua nos hortatur, dicens: „Confitemini alterutrum peccata vestra.“ Pro quibus quidem malis operibus cum ea vendiderit et ipsis renunciaverit, debet bona opera recipere et possessione agri illius, videlicet cordis, quem possidere debet in charitate et paciencia, et in eo thesaurum predictum recondere. Quem thesaurum in regno celorum, si perseverans remanserit, in eternum possidebit iuxta dictum Mathei: „Thesaurisate vobis thesauros in celis, ubi nec tinea nec erugo demolitur.“

Capitulum XII

„Simile est regnum celorum homini negociatori querenti bonas margaritas, inventa una preciosa margarita abiit et vendidit omnia, que habuit, et emit eam.“ Circa quam parabolam primo notandum est, quod margarita gemma est mundissima, clari coloris et sine ulla macula, et ideo in hac parabola mistico intellectu legi debet, in qua multa bona, munda et clara ac immaculata opera continentur, non immerito potest similari. Iste vero homo negociator, de quo refert evangelista, in propria significacione pro homine, videlicet in via presentis seculi fluctuante retinetur, qui variis laboribus et multis continue miseriis et negociis secularibus occupatur, et ut in Iob legitur, nunquam in eodem statu permanet. Et ideo proprie negociator dicitur ac homini negociatori similatur, qui semper debet querendo ambulare et ambulando querere, ut illam preciosam nnargaritam inveniat, videlicet legem domini, quam sic querendo ac perambulando utique inveniet, ut dicit Lucas in evangelio suo: „Querite, et invenietis.“ Cum autem homo sic querendo in hoc seculo invenit legem domini, in qua, ut supra dictum est, sunt multa bona, munda, clara et immaculata opera atque virtuosa; eam merito assimilare potest illi preciose margarite, quam homo ille invenit et abiit et vendidit universa, que habuit, et emit eam, que juste preciosa dicitur, quia nihil preciosius ac maius in hoc seculo, quam ut iuxta preceptum dei mandata ipsius, que in huiusmodi lege continentur, diligenter observare, quod deo iubente nobis in evangelio Johannis precipitur, cum dicitur: Si diligitis me, mandata mea servate; per quorum observacionem mandatorum deo servire censebitur et per consequens corregnabit. Et sic posset intelligi, quod dicit Augustinus: Deo servire est regnare. Et idem: Servans legem et mandata dei, que in lege dei continentur, deo servit, et sibi corregnabit.

Quod autem dicitur superius in parabola, quod homo ille abiit et vendidit universa, que habuit et emit margaritam illam, significat iam vitam transitoriam, in qua nunc negociamur et sumus. In qua quidem homo de die in diem transit et abit, et plus morti sue cottidie accedendo, unde in ipsa vita universa, que habet, vendere debet peccata et cuncta terrena desideria carnales concupiscencias, se per abstinenciam et alia bona opera cohibendo, et pro eis debet emere legem dei, que est illa preciosa margarita, quam si bene custodierit, transeundo sic in via recta, profecto beatus erit. Dicitur anim in psalmo: „Beati immaculati in via, qui ambulant in lege domini.“ Et sic beatificatus, immaculatus et mundus portam regni celorum subintrabit. Illam quippe portam, que est una de preciosis margaritis, que in virtute eiusdem margarite, videlicet legis domini, confestim aperietur [ei], et tunc videbit virtutem margarite ipsius, que est de portis sancte civitatis Iherusalem, cum per illam eandem sanctam civitatem subintrabit, de qua et eius portis Johannes in Apocalypsi inquiens ait: „Duodecim porte civitatis, duodecim margarite sunt per singulas, et singule porte erant ex singulis margaritis.“

Capitulum XIII

„Simile est regnum celorum sagene misse in mare, et ex omni genere piscium [in eam] congreganti.“ Per sagenam possumus intelligere verbum dei, que missa fuit per apostolos, quando eis preceptum fuit in evangelio Marci: „Ite in universum mundum et predicate evangelium omni creature.“ Fuit autem per eos missa in mare, id est, in hunc mundum, unde notanter fuit eis dictum: ite in mundum universum, qui utique hic per mare mistice et satis proprie designatur. Nam sicut mare nunquam quiescit, sed semper movetur motu fluxus et refluxus et navigantes in eo suis undis et procellis hinc inde agitat et perturbat: sic mundus ille innumerabilibus motibus continue movetur, et in eo se fluctuantes suis insidiis et paratis periculis semper inquietat et impugnat. Quibus periculis in hoc mari naufrago propheta comprehensus ad dominum exclamat. „Salvum me fac deus, quoniam intraverunt aque usque ad animam meam.“ Et iterum: „Non me demergat tempestas aque seu maris,“ id est pericula huis mundi. Nam indubitanter per tempestatem pericula et per mare mundum propheta hic voluit designare; per pisces vero homines in hoc loco significantur. Unde in evangelio Mathei: „Venite post me, faciam vos piscatores.“ Et alibi in evangelio Luce dixit dominus Petro: „Noli timere, ex hoc enim eris homines capiens.“ Dicitur vero superius: ex omni genere piscium, id est hominum congreganti, quia omnes homines cuiuscunque generis, status, condicionis, sive bonos sive malos, hec sagena, scilicet verbum dei, congregat et comprehendit. Quia non tantum ad Judeos, sed etiam ad gentes, et pariter ad omnes transmissum est, sicut in actibus apostolorum legitur. Est autem transmissum per apostolos, de quibus in psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum» etc: Et per spiritum sanctum, qui, ut sapiens ait, replevit orbem terrarum, eciam per salvatorem nostrum, qui huiusmodi verba personaliter et salubriter in mundo seminavit et sparsit. Et ideo in evangelio Johannes dicit: «Si ad eos non venissem et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusacionem non habent de peccato suo». Hoc autem verbum oportet impleri, et ideo superius dicitur: quae cum impleta esset. Implebitur autem hec sagena sive verbum, cum omnia, que hoc eodem verbo per os domini et sanctorum suorum pronunciata sunt, totaliter et effectualiter implebuntur. Nam in evangelio Mathei legitur: «Nec unum iota de hiis peribit, nec cessabit generacio, donec hec omnia fiant, quia celum et terra transibunt,» etc. Sicut in evangelio Luce dicitur. Postquam autem sagena illa sive verbum dei fuerit adimpletum, tunc statim adimplebitur similiter et numerus sanctorum in verbo dei et malorum propter verbum dei, prout in apocalypsi Johannes vidit, et in figura dixit: «Vidi subtus altare dei animas interfectorum propter verbum dei, quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: usque quo domine sanctus et verus non vindicas sanguinem nostrum de hiis, qui habitant in terra? Et date sunt illis singule stole albe, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus fratrum eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi.» Post implecionem sagene seu verbi et numeri predictorum instabit dies novissima et ultimi iudicii, prout evangelista innuit in verbis preassumptis, dum dicitur: «Sic erit in consummacione seculi» etc. Et tunc in illo iudicio educetur illa sagena impleta, unde dicit: «Educentes». Et ipsi iidem erunt educentes, qui fuerunt immittentes eam, videlicet apostoli. Et ipsi educentes sagenam seu verbum, quod in nos seminaverunt una cum agro et seminum fructu, et plenam educent seu impletam, videlicet bonis et malis, id est illis, in quibus verbum dei bene fructificavit, et illis, in quibus male, sicut in evangelio Luce legitur: «Que seminat, ea et metet,» et in psalmo: «Qui seminat in lacrimis, in exultacione» etc. Et quia ipsi seminaverunt in nobis, eciam de nobis metent et educent. Educent autem nos per IIII funes herentes in sagena predicta adinstar sagene materialis, que similiter per IIII funes ducitur. Sunt enim in qualibet sagena IIII funes, duo super aquam se tendentes, et duo inferius sub aqua natantes, et hii duo inferiores correspondent duobus superioribus, ita quod ille, qui est in dextra inferiori, correspondet illi, qui est in dextra superiori, et in sinistra inferiori illi, qui est in sinistra superiori. Sic eciam est in ista sagena spirituali, in qua sunt similiter quatuor funes, per quos omnes trahuntur, duo scilicet supernatantes, et illi sunt ex parte dei, videlicet gracia et fortitudo; et duo inferius natantes, qui sunt ex parte nostri, videlicet caritas et odium. Primo funi superiori, scilicet gracie dei correspondent primus inferior, scilicet caritas, et hiis duobus bonis trahuntur boni. De primo dominus in evangelio Johannis: «Nemo potest venire ad me, nisi pater meus traxerit eum per graciam.» De secundo similiter dicitur in evangelio Johannis: «Si quis diligit me et pater meus diliget eum», et ad eum veniemus, scilicet tracti in caritate et dileccione, et mansionem apud eum faciemus. Et de hiis duobus potest intelligi, quod dicit psalmista: «Funes ceciderunt michi in preclaris.»

8

Вы читаете книгу


Carolus iv - Vita Caroli Vita Caroli
Мир литературы

Жанры

Фантастика и фэнтези

Детективы и триллеры

Проза

Любовные романы

Приключения

Детские

Поэзия и драматургия

Старинная литература

Научно-образовательная

Компьютеры и интернет

Справочная литература

Документальная литература

Религия и духовность

Юмор

Дом и семья

Деловая литература

Жанр не определен

Техника

Прочее

Драматургия

Фольклор

Военное дело